- STRUTHEA Mala
- STRUTHEA MalaGraece ςτρούθεια, apud Plautum Persa, Act. 1. Sc. 3. v. 7.Commisce mulsum, struthea, colutheaque appara,Bene ut in scutris concaleat ——de genere sunt cydoniorum malorum, de quibus Plin. l. 15. c. 11. Minora, inquit, ex eodem genere struthia odoratius vibrant. Alii contra maiora cotonea ita appellari volunt: in quibus Dioscorides ἀληθινὰ vocat minora Cydonia, et distinguit a maioribus, quae Struthea vocat. Cotonacea vulgo appellant Galli. Sunt tamen, qui Cydonia mala eadem cum Strutheis fecerunt, ut Nicander et Philemon, quem notat Athenaeus τὰ κυδώνια μῆλα ςτρούθεια καλεῖν. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 710.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.